411a/corporaliter propter materiam, non propter formam artis quae defluit, vel propter artem quae est principium fluxus illius. Unde cum causa aliquid agat in subjecto aliquo existens, fluxus autem de ratione sua nihil dicat nisi processum formae ab ipso simplici formali principio, patet quod fluere non est idem quod causare. Adhuc non idem est quod principiare : si enim vis fiat in eo quod est principium omne principium est aliquid rei cujus est principium, et hoc sonat ipsum nomen : principium enim primum rei est. Id autem quod causa fontalis fluxus est, de quo hic loquimur, non semper est aliquid rei : quia primus fons nulli rei commiscibilis est : nec pars esse potest alicujus rei quam constituit : et propter hoc fluit tam mediatum quam immediatum, quod immediate est conjunctum, uno et eodem modo se habens ad omnia, licet non uno et eodem modo se habeant omnia ad ipsum. Ex quo patet, quod fluere non est elementaliter constituere. Quod enim elementaliter constituitur, compositum est ex primis constituentibus ipsum secundum formam : fluxus autem est simplicis et alicujus quod in esse suo nihil habet elementaliter componens. Ex his patet, quod fluxus est emanatio formae a primo fonte, qui omnium formarum est fons et origo. Propter quod Plato talem originem datorem formarum vocavit : et si aliud fundit post primam originem formarum, hoc tamen non fundit nisi virtute primi fontis influentis in ipsum : et ideo non fundit universaliter nec ex thesauris propriis, sed ex thesauris a primo fonte mutuatis. Ex quo patet, quod licet forma secundum Peripateticos educatur de materia, tamen secundum hanc viam non dicitur fluere, sed potius causari vel produci : sed dici potest, quod fluat secundum quod est actus ab actu, et domus a domo, et sanitas a sanitate, ut dicit Aristoteles in VII philosophiae primae. Istum modum fluxus antiqui Peripatetici et primi processionem vocaverunt : eo quod in /411b/ipso prima originatione formae simplicis communicando se, de se emittit formam a se procedentem sine sui diminutione, sicut a luce procedit radius et ipse radius in eo cui incidit, per sui diffusionem et multiplicationem et reflexionem constituit lumen simile primo fonti luminis quantum possibile est, sicut credunt Philosophi constitui luminaria stellarum a luce solis : propter quod Ovidius dicit : Quid vetat apposito lumen de lumine tolli ? Multa licet sumant, deperit inde nihil. Si autem quaeritur, quid facit primum emittere hunc fluxum, cum nihil possit agere in primum ? Dicendum, quod ipsa communicabilitas primi cum semper sit in actu et ex copia bonitatis semper exuberet, hanc facit emanationem : nihil enim est extra ipsum, quod ipsum de potentia educat in actum, vel de habitu faciat agere : si enim in potentia esset primum, esset imperfectum : et sic erit aliud nobilius se, quod ipsum de potentia in actum educeret. Si vero esset in habitu, esset quasi dormiens et ligatus, et oporteret quod aliunde haberet ligaminis solutionem : quae omnia inconvenientia sunt in primo. Ex his patet, quod fluxus semper est in fieri : acceptio autem fluxus aliquando in factum esse : propter quod si intelligatur intercipi fons ita quod non emanat, nihil secundorum invenitur esse retinens : sicut expresse videtur in sole patiente eclipsim omnia colorata colore proprio destitui. Inter omnia autem quae principiorum habent nomen et rationem, praecipue si fluit, est intellectus agens, qui lumine quod sibi est de se, sic semper formas emanat, quibus constituit ea quae agit. Et si quaeritur, quid si vehiculum fluentis ? nihil est quaerere. Forma enim subjecta vehiculo corporalis est et esse corporate habet in spiritu vehente eam : haec autem emanatio a primo fonte.