Cum igitur ex motione horizontis necesse sit mutari totum circulum, et ex mutatione circuli mutetur tota figura radiorum, et etiam quodlibet punctum habitabilis unum speciale centrum constituat horizontis, necessario consequitur quodlibet punctum habitationis habere virtutes speciales quibus informatur id quod locatur in ipso. Et haec est causa quare nulla rerum generatarum invenitur /537b/omnino per omnia similis alteri in proprietatibus. Et hic locus est proprie, de quo dicit Porphyrius, quod est unum de individuantibus : quia, sicut tradit Boetius, impossibile est imaginari vel intelligi ut duorum aliquorum omnino idem sit locus. Et sicut hoc est in totis et perfectis rebus, ita est in partibus rerum etiam : quia sicut locus unius non est alterius in toto, ita nec locus unius partis est locus alterius partis. Convenientia tamen est in locis quae vicina sunt in proprietatibus communibus : et ideo ea quae vicine habitant, similes habent complexiones et similia conservantia et similia corrumpentia in contrarium. Similitudo et dissimilitudo locorum et virtutum formativarum, quae sunt in loco, ex materia per signum maxime deprehendi potest in quodam magnetis genere, qui uno angulo fugit ferrum, et in alio attrahit ipsum. Cum enim unus angulus non differat ab alio per magnum loci spatium, oportet quod vicina valde loca sint aliquando diversarum et contrariarum virtutum. Haec enim contrarietas non est ex materia, quia materia non est causa virtutis et formae : oportet igitur quod sit ex loco informato a figuratione radiorum stellarum. Et hoc est quod egregie dicit Hermes in libro de virtutibus universalibus quod "constellatio est causans virtutem qualitatum eorum quae infunduntur in inferioribus, et est formativa ipsorum per qualitates elementorum quae sunt sicut instrumenta virtutum coelestium." Non tantum autem quilibet locus particularis, alterius est proprietatis quam alius, sed etiam quilibet per se successive diversarum efficitur proprietatum : eo quod per ortum et occasum super ipsum, et diversam habitudinem earum ad locum quemlibet necesse est variari proprietates ipsius. Et haec est /538a/causa quare mutantur res generatae ex suis continentibus quandoque in melius, quandoque in pejus : licet hoc juvari et impediri possit aliquando per hoc quod generata profunde in se recipiunt contrarias dispositiones, sicut videmus quorumdam corpora non aegrotari in locis infirmis propter fortissimam illorum corporum dispositionem contrariam dispositioni infirmitatis quae inventa est in loco.