/558/facit cibum natare, et non quiescit, et ideo de facili facit vomitum. Semen autem eius cum aceto facit nauseam, et similiter semen rapae. Aqua autem eius est bona hydropisi. Contra morsum viperae valet, et si ponatur frustum eius super scorpionem, moritur : et ideo dicit Democritus, quod, qui habet manum infectam maturato semine raphani, sine sui nocumento tractat serpentes. Hermes etiam tradit in alkimicis, quod si succus raphani misceatur succo lumbricorum terrae concussorum, et per pannum expressorum, et in ipso extinguatur gladius, ferrum sicut plumbum incidet gladius ille. Apud nos etiam maniacus, raphano contuso cum succo ligato super caput eius rasum, infra triduum recepit beneficium sanitatis.
(Oryza sativa Lin.) Rizum est granum, quod habet granum simile grano ordei et calamum et spicam et folium similiter, et est altitudine aequale sibi. Sed granum rizi est fuscum, paleare, parum oblongum, compressum ex rotundo columnali. Est autem calidum et siccum, sed siccitas ipsius manifestior est quam caliditas ; verumtamen calidius est frumento, ut dicunt quidam. Nutrimentum praebet declinans ad siccitatem, magis autem et melius nutrit, quando decoquitur cum lacte et oleo amigdalino, quia tunc removetur ab eo exsiccatio et constrictio, et proprie cum infunditur nocte una in aqua furfuris. Est autem ex eis, quae tarde infrigidantur, et est in eo abstersio.