Hermes autem Egyptius tradidit, quod, si rosa plantetur in terra commixta cum sanguine, et cum sanguine rigetur, egredientur rosae ex ramis eius ad lentum calorem ignis, praecipue si ligantur rami in vere per totum, ita quod conceptum humorem emittere non possit. Et postea solvatur in hieme ad temperatum solem, [et] in modico tempore profert multas rosas. Et hoc expertum est in calidis terris ; in aliis autem est inexpertum et incertum, quia forte congelabitur humor conceptus in ramis eius, et tunc non emittit.