In his tribus perfectionibus ad extrema perficitur, quae sunt circa passiones delectationum et tristitiarum. /15a/In comparatione autem inferiorum ad superiora perficitur homo dupliciter. Est enim superius et inferius in ipsis partibus animae, et est superius ad animam, ad quod anima dependet in esse et agere, sicut inferior natura dependet ad superiorem. In omnibus autem talibus regulariter verum est quod superius est regens, et inferius rectum : et si aliter fiat, perversitas est, qua est principium mali moris, ut dicit Avicenna. Concupiscentia enim et ira propter vehementem accensionem sanguinis in delectabile, et magnam protensionem spirituum ad fruendum eo quod delectabile esse putatur, retinente indigent, ne in praeceps defluant ad illicitum. Hoc autem retinens et continens est mens, quae secundum virtutem continentiae metas ponit, inter quas continet concupiscentiam et iram : ad quam perfectionem efficitur homo idoneus per frequenter operari secundum virtutem moralem, in qua perfecte homo est nihil habens bestialitatis, ut dicit Hermes Trismegistus. Tunc primum in hac quarta perfectione in gradibus humanitatis recipitur, et heroicam sive divinalem accipit dignitatem, a stabularii subjectione bestialium passionum exaltatus, et veris et pulchris bonis humanitatis ditatus : et in hac altitudine continetur, ne per appetitum unquam declinet ad stabularia et subjecta. Hanc autem perfectionem per heroicam consequitur virtutem.