CAPUT III. De improbatione dictarum opinionem. Dicta vero Alexandri Peripatetici convenientia ideo non sunt, quia scimus quod licet quodlibet calidum simplex et calidum commixtum diversas habet operationes, tamen conveniunt in genere congregandi videlicet homogenia et heterogenia. Idem autem dicimus de frigido, humido, et sicco. Operationes autem lapidum nec in genere nec in specie conveniunt cum simplicium operatione, sed magis prodigiosae et mirabiles esse videntur. Adhuc autem male dictum est nihil dirigere et informare qualitates elementorum, nisi ipsam mixtionem et complexionem. Sic enim non oportet esse species et forma alia nisi complexio, quod falsum esse ostensum est, et ostendetur a nobis in libro de Anima et in philosophia prima : propter virtutes enim lapidum non complexionales nec elementales, prae omnibus magici utuntur lapidibus pretiosis tam in annulis quam in caeteris imaginibus, quorum effectus est mirabilis. Propter hoc autem et hujusmodi falsificatur dictum Alexandri. Quod autem dicit Plato de ideis, a multis inconvenienter dictum esse ostensum est : et nos de hoc alibi disputabimus, quia negotium de ideis majoris est egens inquisitionis, quam sit propositum negotium in quo sumus. Sed hic supponatur non esse ideas alias formantes generativa, neque aliquid immortalium in corporibus mortalibus et corruptibilibus : quia /27b/corruptis his nihil manet eorum quae sunt in ipsis, nec est resolutio commixtorum in elementa et ideas, sed potius solum in elementa ex quibus componuntur. Si ponerentur autem esse hujusmodi ideae, inutiles essent : eo quod non proportionarentur materiae, nec contingerent eam, nec transmutarent. Omnia enim talia videntur esse in materia ipsa et non separari ab ea. Per haec igitur et his similia dictum Platonis improbatur. Omnibus tamen Antiquis probabilius dixit Hermes de causa virtutis lapidum quia scimus pro constanti omnium inferiorum virtutes a superioribus descendere. Superiora enim substantia et lumine et situ et motu et figura influunt in inferioribus omnes nobiles virtutes quae sunt in ipsis. Tamen hoc dictum imperfectum est in physicis, licet forte in astronomicis et magicis esset sufficiens : quia in physicis dicitur causa quae est in materia operans : talis autem est elementalis aut qualitates elementorum prout sunt in commixto, vel forma substantialis tales complexiones consequens. Docet enim Ptolemaeus in libro qui Alarba dicitur, effectus stellarum ideo esse diversos et incertos, quia in inferioribus in fluxu proveniunt ad ipsa per aliud, et per accidens. Per aliud quidem, quia per virtutes elementales quae informant. Per accidens autem, quoniam non perveniunt ad inferiora nisi per esse universale, quod inconfusum et incertarum dispositionem est, eo quod aliquando materia est receptibilis virtutis coelestis, aliquando nequaquam, et aliquando recipit eam secundum parum, aliquando secundum multum : et hoc ignorantes multi qui divinant in astris, saepe mentiuntur et abominabilem suis mendacis faciunt scientiam, cum sit bona et utilis valde. Quae autem Avicenna de prodigiis dicit, prodigiosa esse videntur. Non enim imaginatio potest aliquo modo intelligentiis coelestibus convenire : nisi enim sunt conceptionem tales in eis, quae motu