CAPUT VI. De natura et commixtione aeris. Rubea autem metalla in colore admixtione diversa sunt a dictis, sicut ostendimus cum de coloribus metallorum ageretur. Habet autem ferrum secundum se specialem determinationem extra alia metalla. Dicamus igitur AERIS compositionem, supponentes quae jam dudum probata sunt, omne metallum ex sulphure componi et argento vivo. Ponamus igitur argentum vivum esse bonum non faeculentum sive lutulentum, non tamen ab humore extraneo omnino purgatum, et substantiam sulphuris esse faeculentam et adurentem et in parte accensam, et sic argento vivo per substantiam et qualitates commisceri : tunc enim absque dubio convertit ipsum in ruborem, et non poterit eidem propter utriusque non plenam subtiliationem bene misceri : et tunc efficiet aes quod non est omnino bonae mixtionis, propter quod multa faex inde resol-/90b/-vitur, et multum evaporat in igne : quia cum sulphur in parte incensum est, ideo quaedam partes argenti vivi amplius quam aliae purificantur, et consumitur in eis superfluum humidum, et in illis partibus videbitur habere venas auri. In aliis autem ubi minus digestum est, erit squalosum et ignobile et terrestre propter adustionem, et hanc diversitatem in cupro quod invenitur in Teutoniae partibus in loco qui Goselaria vocatur, expresse invenimus, et ideo etiam hoc cuprum melius omnibus aliis aestimatur tanquam venas auri habens immixtas : et non improbabile, quin sulphur illius aeris sit mixtum cum arsenico rubeo in aliqua quantitate : et ideo fit magis adurens sulphur illius metalli quam alterius. Nunc igitur scimus materiam aeris, quoniam est metallum ex argento vivo plusquam oportet aliquantulum habens, per commixtionem adurentis sulphuris ad formam ruboris deductum : ex qua autem natura sulphur sit adurens, in praecedentibus satis determinatum est. Arsenicum autem calcinatum fit quidem nigrum ex rubeo, sed postea et sublimatum in alutel quod est vas opertum cum collo alto, ut saepius diximus, revertitur album ad instar nivis : et si saepius iterentur talis calcinatio et sublimatio, tunc efficitur multum album et acutissimum : et ex acumine aeri conjunctum liquando penetrat in ipsum et convertit in candorem : si tamen diu stet in igne aes, exspirabit arsenicum, et tunc redit pristinus color cupri, sicut de facili probatur in alchimicis. Hi autem qui in cupro multum operantur in nostris partibus, Parisiis videlicet et Coloniae et in aliis locis in quibus fui et vidi experiri, convertunt cuprum in aurichalcum per pulverem lapidis qui calamina vocatur : et cum evaporat lapis, adhuc remanet splendor obscurus declinans aliquantulum ad auri speciem. Ut autem albius efficiatur et ita citrinitati auri magis sit simile, immiscent aliquantulum de stanno : propter quod etiam aurichalcum multum de ductibilitate cupri amittit.