. Cum autem purificari debet aurum, fit testeum vas ad modum cucurbitae vel scutellae factum, et super illud vas fit simile illi, et conglutinatur in loco contactuum et tenaci luto, quod sapientiae lutum vocant alchimici. In superiori autem sunt foramina multa, per quae exeat vapor et fumus et postea attenuatur aurum in laminas breves et tenues, et ordinantur in vase, ita quod quilibet ordo laminarum subtus et supra habet pulverem fuliginis et salis et lateris farinati commixtorum : et decoquitur in igne forti, donec purissimum est, et consumuntur in eo substantiae ignobiles : lutum autem sapientiae de quo fiunt testae, fit ex testa contrita et iterum commixta et decocta : hoc enim vas in igne positum non comminuit igne sensibili consumptione. Tamen alio modo in alchimicispraeparatur lutum sapientiae, sed illud hic sufficiat quo aurifices utuntur. Sic igitur purificatur aurum, et non exuritur in eo nisi substantia ignobilis : propter quod eleganter dicit Hermes in Alchimicis suis : "Sulphur ipsum quadam subtili affinitate sulphuris ad quam vicinantur omnia metalla, omnia eorum perurit corpora et incinerat, aurum vero non : pori nanque ejus arcti sunt et indissolubiles." Aurum tamen quod temporibus nostris abundantius invenitur, venit de Boemiae regno, et nuper in Vuelvuale Teutoniae partibus in loco qui vocatur Turbeth, invenitur in monte quodam aurum, de quo minus, cum purificatur, consumitur, quam de aliquo alio, et tamen minoris pretii quam aliud aestimatur : cujus profecto causa nulla est, nisi /93b/quia novum est, et valor ejus ab emptoribus adhuc non probatur. Non autem ignorandum est, quod aurum quasi citrinum et croceum invenitur, quod tamen per decoctionem rubescit propter materialis principii quod album magis quam formalis quod est rubeum, consumptionem : propter quod alchimici volentes aurum facere, student ad elixir rubeum, quod medicinam vocant : et studium eorum est quod quatuor in se habeat, colorationem videlicet, et penetrationem, et immortalitatem in igne, et consolidationem : et hoc vocant rubeum solis. Elixir autem ad argentum student habere colorationem albedinis, et quod sit penetrativum, et non evaporet ab igne, et habeat subtilitatem : et hoc vocant album lunae : propter quod dicit Hermes, qui est radix super quam omnes Philosophi sui sustentati sunt, quod rubeum solis medicina est, album vero lunae. Candor vero et rubor croceum aperiunt aurum. Genus autem decoctionis quod ruborem medicum per coctionem assumat necesse est. Ex praedictis omnibus elucescit aliqualiter secundum quam rationem plurimi alchimistarum asserant de omni corpore elementato posse extrahi tria corpora, oleum videlicet, vitrum, et aurum. Patet enim ex saepius habitis pingue quoddam esse in omni elementato, quod circumfunditur partibus : quod quia viscosum est, evanescente humido aqua, distillat ab incenso corpore et assato : eo quod per optesim pellitur ad interiora, ubi diutius defenditur ab igne. In omni enim corpore est humidum radicale permixtum terreo subtili, ita quod utrumque tenet alterum, et hoc fortissime assatum sublimando se in poris corporis interioribus, quorum orificia exteriora clausa sunt per combustionem, quasi per duo se dividit : magis enim grossum et aqueum natat in corporis partibus et per fortissimum ignem effunditur vitri effusione, et congelatur frigido in vitrum : magis autem purum sublimatum propter caliditatem fit croceum, et effunditur effusione.