Notandum tamen, quod quaedam transgrediuntur fati seriem, scilicet quae in ordinem causarum non incidunt : fatum enim est connexio et ordo causarum : et talia sunt quae immediate a Deo fiunt, quibus Deus tota est essendi causa, sicut est creatio coeli et terrae, creatio animae, creatio Angeli. Haec enim nulla dispositione media creata quae adhaereat eis, deducuntur ad esse, sed sola providentia et voluntate divina : et ideo haec fato non supponuntur. Sunt alia per duos ordines causarum a providentia descendentia, scilicet per ordinem causarum naturalium, et per motum sphaerarum coelestium, et motum elementorum, et motum materiae : quae omnia mobilia sunt. Et cum nihil mobilium moveat seipsum, haec indigent dispositione a primo motore in ipsa descendente, hoc est, a providentia qua moveantur et connectantur finibus suis : sicut et in naturalibus probatur, quod motus localis quo quodlibet movetur ad locum suum, est a generante vel removente prohibens : hoc enim probatum est in VIII Physicorum, et quaecumque a tali ordine causarum descendunt, fato subjacent : quia, sicut dicunt Hermes Trismegistus et Boetius et Gregorius Nyssenus, idem est fato subjacere, quod /704a/ordini et connexioni causarum subjacere. Est iterum ordo causarum in his quae descendant a providentia per liberum arbitrium : et quia talia non immediate fiunt a Deo, sed liberum arbitrium deducitur ad ipsa, et quod deducitur, deduci non potest sine dispositione qua deducibile fiat, oportet quod etiam in illis sit relicta dispositio a providentia, qua deducantur et nectantur suis terminis. Et ideo etiam illa subjacent facto, cum fatum nihil aliud sit, nisi dispositio ordinis causarum, rebus mobilibus impressa, qua ad fines suos deducuntur et nectuntur suis terminis.