Ad solutionem autem eorum quae inducunt, praenotandum est, quod anima rationalis sive intellectualis substantia est, quae stat in esse et substantialitate per causam primam cujus est imago : et ideo elevata est supra materiam, et non immersa sub ipsa sicut forma naturalis. Nec agitur a natura sicut anima vegetabilis et sensibilis, sed potius agit in ipsam naturam sicut substantia elevata super eam, et ordinans et regens et movens eam. Et in quantum sic dupliciter considerata est, fluunt ab ea potentiae duplices. Secundum enim quod stat sub luce intelligentiae causae primae, sic fluit ab ea intellectus agens, qui, sicut dicit Aristoteles in III de Anima, est ut lux. Secundum autem quod se habet ut perfectio corporis, ut dicit Avicenna in VI de Naturalibus, talis dico corporis quod inter omnia commixta et complexionata magis recedit ab excellentia contrariorum et accedit plus ad aequalitatem coeli, sic fluit ab ea intellectus possibilis et ratio inquisitiva. Cum tamen comparatus fuerit intellectus agens luce sua ad possibilem, in quem luce sua penetrat, tunc efficitur intellectus formalis et adeptus. Et quia omne possibile perfectum, specie agentis agit actionem propriam, propter hoc intellectus possibilis perfectus per lumen agentis efficitur speculativus. Et ex illa parte est, quod intellectus humanus conjungitur continuo et tempori per inclinationem ad sensum. Secundum autem quod anima substantia est quae perfectio corporis talis est, ut dictum est, quod scilicet ad aequalitatem coeli accedit, sic emanant ab ea vires sensibiles et sensuum exteriorum et sensuum interiorum. Secundum autem quod comparatur /94b/simpliciter ad corpus naturale ut actus ejus, sic emanant ab ea virtutes naturales, quae omnes sunt vegetabilis animae, scilicet nutritiva, augmentativa, et generativa. Et propter hoc illae necessitati subsunt, et aguntur potius quam agant. Et omnes hujusmodi vires secundum diversum respectum manant ab una substantia, quae dicitur anima rationalis. Et ideo dixerunt antiqui Philosophi, quod anima humana creata est in horizonte aeternitatis et temporis. Et Hermes Trismegistus dixit, quod inferius divinitatis in luce intelligentiae, in homine intellectum animae dat et lumen. Dicendum est ergo, quod intellectus pro certo secundum esse et substantiam dividitur et numeratur in hominibus, et diversus est, sicut optime probatur in rationibus contra hunc errorem inductis.