Secundo quaeritur quid sit fatum. Boetius enim, 5 de Consol., dicit, quod fatum est "dispositio inhaerens mobilibus, per quam Providentia suis quaecumque tribuit ordinibus". Hermes autem Trismegistus dicit quod fatum, quod Graeci "imarmenem" dicunt, est "complexio causarum singulis temporaliter distribuens quae sacramento deorum coelestium sunt praeordinata." (...) Respondeo quod fatum multipliciter dicitur. Uno modo dicitur fatum mors dispositione periodorum inducta : sic dicitur in Claudiano : "Livor post fata quiescit ;" et hoc modo decursum vitae tribus deabus fatalibus Platonici tribuebant, inceptionem scilicet Clotho, Lachesi progressum, et conclusionem termini Atrope, sicut dicitur : "Clotho colum portat, Lachesis trahit, Atropos occat". Et hoc modo non quaeritur hic de fato. Secundo modo dicitur fatum dispositio providentiae divinae de futuro progressu esse et vitae inferioris : quae dispositio cum sit aeterna, /403/constat quod nihil ponit in rebus ; et cum explicatur in effectu, tunc effectus iste per res completur temporibus et locis opportunis : sicut praeordinatio alicujus in mente de agendis negotiis suis per nuntium, nihil ponit in nuntio, sed tamen per nuntium expletur quando nuntium dirigit, et sibi injungit negotium : et hoc modo loquitur Boetius de fato. Et hoc modo iterum non quaeritur hic de fato. Sed natura tamen hujus praeordinationis et praedestinationis in mente divina existens, simplex est et aeterna, divina, immaterialis, incommutabilis, et cum per res temporales explicatur, temporalis fit, et materialis et multiplicata, mobilis et contingens. Tertio modo dicitur fatum forma ordinis esse et vitae inferiorum, causata in ipsis ex periodo coelestis circuli, qui suis radiationibus ambit nativitates eorum : et hoc modo Hermes loquitur de fato, vocans stellas et sacramenta deorum immobilem dispositionem esse et vitae inferioris.