Haec tria Hermes Trismegistus in libro de Natura deorum aliis vocat nominibus : dicit enim sic : "Haec tria, eimarmenê, necessitas, ordo, maxime Dei motu sunt effecta, quae mundum gubernant sua le-/422a/-ge et ratione. Ab his ergo omne velle et nolle divinitus ostensum est totum : nec ira etenim commoventur, nec flectuntur gratia, sed serviunt necessitati rationis aeternae : quae aeternitas inadversibilis et immobilis, et insolubilis est. Prima ergo eimarmenê est, quae jacto velut semine futurorum omnibus suscipit prolem. Sequitur necessitas, qua ad effectum coguntur omnia. Tertius ordo textum servans earum rerum, quas eimarmenê necessitasque disponit." Haec sunt verba Trismegisti.