SOLUTIO. Dicendum, quod fatum est, sicut dicit Gregorius Nyssenus in libro quem fecit de homine, in cap. de electione, quod fatum Graece dicitur heimarmenê. Graece enim heimarmenê, Latine sonat ordo. Et hoc idem dicit Hermes Trismegistus in suo libro de Causis. Dupliciter autem ponitur fatum. Uno modo Catholice, secundum quod est forma et ratio omnium per naturam, vel voluntatem, vel propositum fientium, inchoans a principe causarum quae est providentia, et ab ipsa procedens in secunda, tertia, et quarta, secundum ordinem causarum, sicut in intelligentias quae motores sunt orbium, et in orbes sive coelos, et ex coelis in motus coelorum, et ex motibus coelorum in motus elementorum, et ex motibus elementorum in actus et motus elementatorum sive complexionatorum sive quocumque modo ad formam mixti deductorum. Et in proposito similiter. Omnium enim quae in proposito sunt, vel fieri possunt, sive ab Angelo, sive ab homine, prima ratio et forma exemplaris in providentia divina est : et ab illa sicut a fonte et principe quasi per influentiam procedit in alia si sunt bona, vel ordinanda per ipsum si mala sunt. Unde totus ille ordo causarum ex providentia inchoans, quae exemplariter om-/695b/-nia continet et causaliter, Graece vocatur heimarmenê. Et quando accipitur dispositio exemplata a providentia influxa et impressa rebus creatis secundum totum ordinem causarum naturalium et voluntariarum rebus inhaerens, et quasi impressa et incorporata rebus creatis, tunc vocatur fatum. Unde providentia et fatum differunt ut exemplar et exemplatum, et sicut causa influens, et forma influxa. Propter quod etiam Hermes Trismegistus et Plato mundum ab hoc exemplari egressum describunt, quasi secundum Deum a Deo deorum formatum. Et hoc modo ponere fatum nihil est inconveniens. Sic enim a providentia inchoat, et in aliis non est nisi dispositio causata et impressa.