Sicut enim dicit Hermes Trismegistus in libro de Causis, "Possessio est prioris in posterius sessio." In aeternitate autem non est prius et posterius. Ergo nec possessio. Et primum secundum intellectum est possessio, non secundum interpretationem possessionis quam ponit Hermes, sed secundum hoc quod dicitur possessum, quod a se et intus est habitum. Nihil autem creatum habet a se esse, nec intus habet esse secundum dependentiam ad aliud, nec ad nutum habet sive ad libitum proprium, sed exspectat et accipit ab alio, quod est prima causa et fons esse. Et ideo nihil creatum habet esse possessum, sed mendicatum et mutuatum.