/6a/sibi hanc virtutem, primo quidem dare Marti sicut fonti virtutis illius, sed tantum variari secundum proportionem applicationis luminis aliarum stellarum et materiae suscipientis ipsam, sicut diximus, et exinde diversa genera lapidum et metallorum in diversis locis generari. Quod dictum omnino innaturale est : eo quod hic non quaerimus causas agentes et moventes primas, quae forte sunt stellae et stellarum virtutes et dispositiones : hoc enim alterius scientiae proprium est : sed quaerimus causas efficientes proximas, quae in materia existentes, materiam transmutant. Si enim conveniens esset dictum Hermetis, jam scita causa generationis lapidum, omnium generabilium sciremus causam efficientem. Scimus enim motum et virtutem coelestium causam esse aliam a natura, ortum et occasum siderum et radios eorum. Adhuc autem causae istae sunt aequivoce agentes, et nihil communionis cum materia generabilium habentes. Nos autem secundum proprietatem naturalis scientiae causas quaerimus suis effectibus proprias et maxime materiam et univoce transmutantem. Propter hoc enim Empedocles satis posterior Hermete confirmavit lapides calido ustivo generari, assertionem sumens ex antiqua fabula de Pyrrha et Deucalione dicta, in qua lapides magnae matris ossa dicuntur. Ossa secundum Empedoclem maxime ex Vulcani partibus componuntur. Sed hoc falsum est omnino, cum nos sciamus, et infra erit ostensum, quosdam lapides ex frigido generari. Jam enim in libro Meteororum diximus, quod ea quorum materia est aqua praecipue, frigido coagulantur. Amplius autem non bene se habet dictum Empedoclis : quoniam mox in secundo de Anima ostendemus calidum elementum ustivum esse in cineres, et non consumere ad determinatam speciem, nisi aliqua moveatur virtute alia, et ab ipsa ad spe-/6b/-ciem dirigatur, sicut calor digestivus motus ab anima convertit hoc quod transmutat ad speciem carnis et nervi et ossis et similium partium animati corporis. Democritus autem et quidam alii elementatum dicunt habere animas, et ipsas esse causas generationis lapidum : propter quod dicit animam esse in lapide sicut in quolibet alio semine generandae rei, et ipsam movere calorem intrinsecum materiae in lapidis generatione, eo modo quo movetur malleus a fabro ad securis et serrae generationem. Haec autem stare non posse alibi ostendimus : anima enim non in sensibilibus sed vegetabilibus primum invenitur : nullam enim habent lapides operationem animae congruentem, cum nec alimento neque sensu utantur, nec omnino vita secundum aliquem actum vitae. Dicere autem propter solam generationem animam esse in lapidibus, non bene se habet : eo quod generatio non est secundum generationem animatorum vegetabilium et animalium sensibilium. Haec enim omnia videmus ex seminibus suis proferre suae speciei generata : lapis autem nihil horum facit omnino. Sed nec videmus omnino lapides ex lapidibus generari : sed videmus unumquemque lapidem generari ex causa aliqua quae in loco suae est generationis : propter quod lapis virtutem generativam nullam videtur omnino habere. Quidam autem ex his qui nostro tempore in alchimicis studuerunt, dicere omnino videntur omnem lapidem per accidens generari, et non esse causam propriam aliam suae generationis. Dicunt enim calidum igneum, in quocumque loco invenitur, materiam aptam assando, in lapidem vertere sicut fit in lapide cocto per assationem ignis : et dicuntur isti lapides non habere proprium aliquod generativam, sed principium materiale solum.