CAPUT III. De natura plumbi. Juxta eumdem modum determinatur de PLUMBO quod minus omnibus aliis metallis addit super materiam argenti vivi : propter quod etiam dicunt Aristoteles et Avicenna quod cum fluit plumbum, procul dubio videtur esse argentum vivum. De compositione igitur plumbi per substantiam pro certo creditur, quod suum argentum vivum est multum respectu sui sulphuris, et forte sulphur parum intrat in compositionem plumbi per substantiam, sed multum per qualitatem, et ideo decoquit ipsum calore suo et convertit ad plumbi speciem, sicut coagulum parvum per substantiam coagulat multum de lacte. Argentum autem vivum plumbi in qualitate est non bonum, sed aquosum et lutulentum : et ideo in igne de facili evaporat aquositas, et remanet pulvis terrestris sicut cinis qui relinquitur ex lutea substantia plumbi : et quia vis sulphuris est in plumbo, ut diximus, ideo vapor ejus exsiccat argentum vivum, sicut vapor sulphuris : non enim potest esse, quod duae substantiae eumdem et eodem modo faciant effectum, nisi per aliquod unum quod est in eis. Diximus autem in praecedentibus quare habet colorem fuscum. In effectu vero plumbum est frigidum constrictivum et specialem habet virtutem contra libidinem venereorum et contra pollutiones nocturnas, si ex ipso circulus factus latitudinis duorum digitorum ponatur circa renes et camphora pungatur : sed cavendum est ne /86b/frigiditate sua intimius nimi stringens materiam, sursum compellat ad caput, et maniam vel epilepsiam inducat : cavendum etiam ne paralysim inducat inferioribus membris vel stuporem. Haec igitur est natura plumbi in sua commixtione et effectu. Hermes autem qui multum de transmutationibus metallorum probavit, in alchimicis suis sic tradidit quod si plumbi laminae super vas cum multo et forti aceto suspendantur, ita quod vapor aceti continue laminas illas tangat, vapor ille condensabit et corrumpet plumbi substantiam, et in pulverem convertet qui colorem album habet et cerusa vocatur. Si autem acetum super ipsam laminam funditur, albescit multum et destruit versa vice virtutem aceti. Causa autem pro certo hujus est, quia acetum licet sit hebes in substantia propter suam frigiditatem, tamen est acutum in actione, propter hoc quod est reliquiae cujusdam ignis qui evolavit ex ipso, sicut cinis est reliquiae ignis in lignis. Illo ergo acumine penetrat in substantiam plumbi, quando fuerit plumbum exterminatum, et lavat a sorditie argentum vivum congelatum quod est in ipso, et facit ipsum elevari super superficiem laminae sicut grana milii, et tunc albescunt propter majorem depurationem ipsorum. Amplius autem adhuc tradit Hermes, quod plumbum adustum cum eo quod adurit ipsum, sicut praecipue est sulphur vel arsenicum, generat sublimatum obscurum colorem vermileum, hoc est, rubeum qui sit citrinus, cum expressior et fortior sit ignis. Si tamen illa substantia cum aceto calcinetur et desiccetur, revertitur albus color cerusae : cujus transmutationis causa est, quia revera habet sulphur et argentum vivum, ut diximus, in suae substantiae compositione.