Est autem liquabilitas metallorum aliquid habens proprium ab aliis quae liquantur : alia autem quae liquantur, diffluunt, nec remanet pars cum parte, sicut cera et sal et hujusmodi, sive calido sicco, sive frigido humido liquantur. In metallis autem non recedit a sicco humidum, sed in ipso solvitur, et cum solutum est, movetur in eo quasi ipsum deglutiverit terreum et moveatur in visceribus ejus. Propter quod etiam dicit Hermes, quod genitrix metalli est terra quae portat ipsum in ventre suo : et haec causa est, quod non /75b/adhaeret tangenti, neque humefacit ipsum : eo quod siccum terreum prohibet ipsum humefacere et adhaerere. Humidum autem prohibet siccum quiescere : et sic utrumque agit in alterum, et patitur ab altero. Cum autem metallum est in aliquo non bene commixtum, eo quod non utrumque continetur in utroque, tunc in igne aduritur terreum, et evaporat humidum : eo quod humidum non extinguit terreum defendendo ipsum ab igne, et terreum non tenet humidum prohibens evaporationem humidi : tale metallum in liquatione sua frigidum habet multum et foetidum propter sulphuris foetorem, et scoriam et faecem relinquit plurimam propter terrei ipsius adustionem. Si quod autem habet haec pura valde et optime commixta, hoc non evaporat humidum in quantitate quae sensibilis sit, nec etiam aduritur in eo terreum : et ideo fumum paucum habet non foetidum, et faecem quasi nullam, sicut aurum. Coagulatio autem ipsorum non est adeo differens sicut liquatio ipsorum. Coagulatio enim ipsorum est a frigido comprimente in centro sicci : humiditas autem si sit pura radicalis, sive impura superflua, et sive sit bene commixta, sive sit male commixta, comprimitur uno /76a/modo et eodem : occultata enim in centro ligatur, ne intret macula sicci terrei. Idem autem de his quae calido sicco non liquescunt, sed mollescunt, sicut frigidum : mollities enim non provenit nisi ex solutione humidi, quod moveri incipit intra siccum in quo continetur invisceratum.