Cucurbita pepo Lin.) Cucurbita autem est herba aquosa, multum lata habens folia propter multam aquositatem suam ; et ideo, nisi continue habeat ad radicem eius aquam stillantem, arescit. Repit autem anchis sicut vitis, et crescit subito, ita quod Hermes dicit, quod si cucurbita in cinere ossium humanorum oleo olivae irrigato plantetur in loco umbroso, infra novem /500/dies habebit florem et germen. Est autem natura humida et frigida. Et profert grana sui germinis in vase magno quod cum maturum est, medium est inter testam et lignum, cum ipsa tamen nihil ligneitatis habeat in cruribus et foliis suis. Cum autem recens est vas illud, est comestibile, habens humorem insipidum, et est parvi nutrimenti, quando elixatur, sed nutrimentum eius non est malum, et velocis descensionis a stomacho, nisi in stomacho corrumpatur : de facili enim corrumpitur, sicut et ceteri fructus. In vase autem ipso est quaedam substantia rara, ex qua sugunt grana eius ; et sunt grana in ipso sine ordine, sed substantia illa est sicca. Et in hoc differt a pepone, qui multa habet in se grana inordinate, sed natant in quodam humido, quod creatur in concavo eius interius. Nutrimentum autem cucurbitae fit laudabile, si cum citoniis permiscetur, quando coquitur. Est autem cucurbita nutrimenti convertibilis in id, cui associatur in stomacho : si enim cum sinapi comedatur, nascitur ex ea humor malus acris, et si cum sale, generatur ex ea salsus, et si cum stypticis, generatur ex ea humor stypticus, et sic de aliis. Est autem omnino mala cucurbita melancholicis et phlegmaticis, et bona cholericis. Nocet autem stomacho multum, et praecipue puerorum et adolescentium, et ad colon affert nocumentum maximum, et nocet intestinis. Et multas alias habet operationes.