(Cucurbita pepo Lin.) Cucurbita mense aprili seritur, pingui solo et humido, ad quod semper stillet aqua. Hermes autem dicit, quod in cineribus ossium humanorum plantata, et oleo rigata, nono die habet fructum. Et quod mirabile est, semina, quae in vase cucurbitae sunt in sublimi nata, faciunt cucurbitas longas et exiles ; quae autem in medio eius nascuntur, faciunt grossas ; et quae in profundo iacent, faciunt latas. Quae autem servari debent ad semina, oportet relinquere in sua vite usque ad hiemem, et deinde in fumo suspendi, quia aliter putrescunt semina.