CAPUT VI. De forma essentiali metallorum. Forma autem essentialis in omnibus dat esse, et videtur in metallicis aliud esse a coagulatione : propter hoc quod haec, ut diximus, etiam liquefacta numerum et speciem retinent. Aurum enim liquidum est aurum, et similiter argentum, et alia metalla : et hanc formam praecipue in metallis numeri proportionem, quidam virtutis terrae cum coelesti esse dicunt. In quibusdam enim alchimicis libris qui Platoni inscribuntur, numerus vel proportio numeri vocatur forma metallica, quam proportionem in virtutibus posuit constituentium elementorum : eo quod ipse omnia haec generat proportio-/66b/-ne virtutis terrae cum coelesti. Est autem virtus terrea frigida sicca : virtus autem coelestis secundum narrationem septem planetarum, ut dixit. Si ergo plus fuerit virtutis terreae quoad tres virtutes ipsius quam planetarum in immissione luminis et nobilitatis, obtinebit fuscum et ponderosum et frigidum, sicut plumbum est. Si autem plus fuerit virtutis coelestis, minus autem de potentiis terrae, erit fulgens valde incorruptioni appropinquans solidum : et quia solidum, ideo necessario grave, et quoad hoc et e converso dicitur proportio constituens auri speciem. Ad hunc autem modum etiam alia dicit formari : propter quod etiam septem genera metallorum septem planetarum nominibus vocaverunt, dicentes Saturnum plumbum, Jovem autem stannum, Martem autem ferrum, et Solem aurum, Venerem aes, Mercurium vero argentum vivum, et Lunam argentum : asserentes quod propter diversos numeros suae compositionis complexionem acquirunt septem planetarum. Hermes autem hujusmodi auctor videtur esse sententiae, licet Plato postea fuerit hunc in opinione imitatus. Hoc autem ab his alchimici videntur accepisse, asserentes lapides pretiosos stellarum et imaginum habere virtutem : septem autem genera metallorum formas habere secundum septem planetas inferiorum orbium : et sic virtutes coelorum primo in terra resultare, et quasi stellas secundas facere. In testimonium autem hujus assertionis inducunt, quod et verum est, quod orbis movet terram, et hanc esse causam diversitatis figurarum in generatis in terra, et multitudinis quae generatur in eadem potius quam in alio elemento. Hanc opinionem pater Hermes Trismegistus approbare videtur, qui dicit terram esse matrem metallorum, et coelum patrem, et impraegnari terram ad hoc in montibus campestribus et planis et in aquis et caeteris omnibus locis.