Adhuc, Anima essentialis est ei cujus est anima, hoc est, in quo facit vitam et motum, et est conjuncta ei cujus est anima. Deus autem principium est separatum, nulli essentiale et nulli conjunctum. Unde Hermes Trismegistus in libro qui dicitur Delphora ad Aesculapium : "Solus Deus, et merito solus ipse : ipse enim in se est, et a se est, et ipse totus est plenus atque perfectus : hujusque sua summa stabilitas est, nec alicujus impulsu, nec loco moveri potest : cum in eo sint omnia, et in omnibus ipse sit solus." Non negatur tamen, quin Deus idealiter se habeat ad facta : omnia enim facta sunt ad ipsum sicut ad ideam.