/ In omni enim transmutatione elementorum talis passio praecedit transmutationem substantiae, quia virtus elementi transmutantis in toto obtinet, et partes elementi transmutati figurantur in ipso ante transmutationem substantiae : et si commisceantur sic in aliquod elementatum, habebit illud elementatum materiam unius elementi, et alterius elementi virtutes : et hoc summum ingenium alchimicorum docet Hermes in secreto secretissimorum suorum per verba metaphorica dicens : "Lapis suaviter cum magno ingenio ascendit a terra in coelum, iterumque descendit a coelo in terram. Nutrix ejus terra est, et ventus portavit eum in ventre suo." Opera enim alchimiae intendens docere dicit ascendere in coelum, quando per assationem et calcinationem ejus proprietates induit ignis. Alchimici enim vocant calcinationem ejus adustione et assatione materiam in pulverem reducentem : quae materia iterum descendit a coelo in terram, quando induit terrae virtutes per inhumationem : tunc enim per inhumationem revivificatur et fovetur quod prius per calcinationem fuerat mortificatum. Quod autem dicit, quod portat ventus in ventre suo, ostendit laevigationem materiae ad aeris virtutes : et propter hoc dicit ventum in ventre suo portare materiam, quando materia ponitur in alembico, quod est vas taliter factum sicut in quo fit aqua rosata : tunc enim evaporando subtiliatur et laevigatur ad aeris virtutes : propter hoc dicit ventum in ventre suo portare materiam : distillat autem ultra ab ore alembici exiens aquae vel olei liquor cum omnibus virtutibus elementorum. Et hoc quidem operatur ars cum labore et erroribus multis : natura vero sine difficultate et labore. Cujus causa /5b/est, quia virtutibus coelestibus certis et efficacibus moventur virtutes in materia lapidum et metallorum existentes quando materia operatur : et illae virtutes sunt intelligentiarum operationes, quae non errant nisi per accidens, ex inaequalitate scilicet materiae. In arte autem nihil est horum, sed potius mendicata suffragia ingenii et ignis. Ex his autem ostenditur, quod sive terra, sive aqua dicatur materia lapidum, oportet quod ipsa sit passa valde a qualitatibus aliorum elementorum. Haec igitur de materia lapidum in communi dicta sint. CAPUT IV. De causa generativa sive effectiva lapidum secundum diversas opiniones Philosophorum. Causa vero efficiens lapidum ab omnibus fere qui sermonem de lapidibus fecerunt, dicitur esse virtus mineralis. Cum autem haec virtus communis sit tam in lapidibus quam in metallis omnibus operans, insufficienter videbitur esse assignata causa lapidum efficiens : cum neque distinctione neque specificatione certificatum sit ab eis qualis sit ea quam dicunt esse virtutem mineralem. Nec aliquid ab Avicenna, invenitur plus, nisi quod per virtutem mineralem lapides ex terra et aqua generentur. Hermes autem in libro quem de minerali virtute scribit, dicere videtur causam generativam lapidum esse virtutem quamdam, quam unam dicit esse in omnibus, sed propter diversitatem rerum generatarum diversa sortiri vocabula. Exemplum ponens de lumine solis, quod solum omnium est generativam, et cum participatur, non per unam solam passivorum potestatem, diversa operatur in eis.