SOLUTIO. Dicendum, quod fatum diversimode definitur, scilicet in comparatione ad id cujus est, sicut inhaerens dispositio : et sic illud definit Boetius. Definitur etiam aliquando secundum esse quod habet in comparatione ad id a quo est : et sic dicit Boetius, ibidem : "Fatum est eorum quae divina simplicitas gerenda disposuit, mobilis nexus atque ordo temporalis." Et sic definitur fatum secundum quod est connexio causarum omnium gerendorum a prima et principe causa usque ad ultimum effectum. Et cum fatum idem sit quod Graece /700a/heimarmenê, quod, ut dicunt Gregorius Nyssenus et Hermes Trismegistus, sonat ordinem causarum, sic accipitur proprie et secundum totum esse suum : sic enim est inhaerens dispositio mobilibus causis et causatis, per quam sicut instrumentum providentia quaeque suis nectit ordinibus.