§9§ De proprietatibus autem hominis praecipua est quam dicit Hermes ad Esclepium scribens quod solus homo nexus est Dei et mundi : eo quod intellectum divinum in se habet et per hunc aliquando ita supra mundum elevatur ut etiam mundi materia sequatur conceptiones eius, sicut in optime natis videmus hominibus qui suis animabus agunt ad corporum mundi transmutationem ita ut miracula facere dicantur. Et ideo etiam in ea parte qua homo mundo nectitur, non mundo subicitur, sed praeponitur ut gubernator. Hinc etiam causatur fascinatio qua anima unius agit ad alterius impedimentum vel expeditionem per visum vel alium sensum. Et ideo sicut idem testatur Hermes, si aliquando aliquis hominum per electionem se mundo inferiorem fecerit, iam quasi honore humanitatis exutus, proprietatem accipit bestiae, et per concupiscentiam porcus, per iram canis, per rapinam leo, et sic de aliis dicitur fieri : quod Plato secundam vocavit animarum incorporationem. Perseverante enim homine in mentis culmine, trahit ad se corpus et mundum : quia anima nata est praecipere corpori et mundo. Si autem per electionem se corpori supposuerit cum accidentia corporis animam transmutent, tunc accipit corruptionis proprietates, et tunc etiam corpus non continet, et sic inflexa et fracta ad corpus festinat per ymaginationes et passiones et accelerat corporis corruptiones. Et ideo dicit Avicenna quod ymaginans colores rubeos auget sanguinis motum et fluxum : et multum tristis et timens lepram erit aliquando leprosus : et cetera multa in homine contingunt huiusmodi.