Hermes autem et quidam sequaces ejus Indorum plurimi multa et universali virtute differentes, dicebant omnium inferiorum virtutes esse in stellis et imaginibus coelorum. Omnes autem virtutes infundi in inferioribus omnibus per circulum Alaur, quem primum circulum imaginum coelestium esse dicebant. Has autem virtutes descendere in res naturae nobiliter et ignobiliter. Nobiliter autem quando materiae recipientes has virtutes, fuerint superioribus magis similes in lumine et perspicuitate. Ignobiliter autem quando materiae fuerint confusae et faetulentae, in qua quasi opprimitur virtus coelestis. Hanc igitur causam isti dicunt, quoniam lapides pretiosi prae aliis habent mirabiles virtutes : quia videlicet in substantia magis similantur superioribus, et in lumine et perspicuitate : propter quod a quibusdam eorum stellae elementales esse dicuntur lapides pretiosi. In superioribus enim, ut inquiunt, quasi quatuor colores inveniuntur, qui etiam frequentiores sunt in lapidibus pretiosis. Quorum unus est orbis non stellati, qui ab omnibus dicitur saphirus, et hunc colorem primo habet saphirus, et denominat. Participant autem ipsum posterius alii quidam lapides. Secundus autem est, qui est plurimum stellarum, et est ille qui vocatur lux candens et albescens : et hunc colorem habet diamas et beryllus et multi aliorum. Tertius est, qui vocatur ignescens et rutilans, qui est in Sole et /26b/Marte et in quibusdam aliis : et hunc primo quidem accipit carbunculus, et postea palachius sive palatius et granatus et quidam alii. Ideoque dicunt carbunculum nobilissimum et universaliter habentem virtutem omnium aliorum lapidum : quia sol cujus virtutem similem accipit, nobilior est omnibus virtutibus coelestibus, et est sua virtus universalis dans lucem omnibus coelestibus et virtutem. Quartus autem est rubeus obscurus, tam in stellis quam in quibusdam aliis lunae mansionibus inventus : et hic invenitur in lapidibus habentibus obscuras nubes, sicut in calcidonio, amethisto, et aliquando in smaragdo, et in quibusdam aliis. Propter haec et hujusmodi dicta talem isti induxerunt opinionem.