Sunt autem quidam maximae auctoritatis in philosophia viri, qui non de omnibus, sed de quibusdam lapidum generibus tractatum facientes, sufficientem se dicunt de lapidibus fecisse mentionem, quales sunt Hermes Cuates rex Arabum, Diascorides, Aaron, et Joseph, qui de lapidibus tantum pretiosis tractantes, non de genere lapidum tractaverunt. Minus autem sufficientem notitiam tradidit Plinius in Historia naturali, non sapienter causas lapidum in communi assignans. Neque oportet nos omnium horum inducere sententiam, eo quod scientia rei non adeo est occulta quod ipsam ex plurimorum erroribus nos colligere oporteat. Sufficienter autem satis scientur naturae lapidum et complexiones, quando propria scientur eorum materia, et efficiens proximum, et forma, et accidentia propria eorum per taxatam in quarto Meteororum inquisitionem. Non enim hic intendimus ostendere qualiter aliquod istorum transmutetur in alterum, aut qualiter per antidotum medicinae ejus quam elisir vocant Alchimici, curantur aegritudines eorum, aut occulta eorum manifestantur, aut e converso eorum manifesta detegantur : sed potius commixtiones eorum ex elementis ostendere, et qualiter unumquodque in propria specie constituatur. Propter quod non curamus inquirere differentiam lapidis et spiritus sive animae, et corporis sive substantiae, et accidentis, de quibus inquirunt Alchimici, lapidum vocantes omne illud quod non evaporat in igne, et idem vocant corpus et substantiam. Id autem quod evaporat in igne, sicut /2b/sulphur, et argentum vivum, et ex quibus diversorum colorum fiunt ea quae vocantur lapides, vocant spiritus et animam et accidens : alterius enim scientiae est inquirere de his quae occultis valde fulciuntur rationibus et instrumentis.