Aurum autem prae omnibus ista de causa fulget, et post hoc argentum : ferrum autem optime depuratum, ab alchimicis dicitur habere in se aliquid argenti, et vicinum esse sibi : et ideo cum politum est, fulget ut speculum : causa enim speculi est humidum bene polibile et terminatum : hoc enim recipit imagines, propterea quod est humidum, et tenet et continet, propter hoc quod est terminatum : non enim sic teneret eas, nisi esset incorporatum humidum et terminatum : et ideo in aere non tenentur sic imagines, quae tamen recipiuntur in ipso : quia aer spiritualis existens, talia recipit secundum esse spirituale, et non terminatum existens non congregat ea in situm et figuram debitam ad repraesentandum, sed est quasi via per quam transeunt imagines, et non sicut terminatum esse dans imaginibus. Albus autem color in metallis causatur ex humido terminato a terrestri lutulento et subtili et digesto : hoc enim albissimum est, ut patet in calce. Hoc autem est fere in omnibus metallis : sed quandocumque metalla hoc habent terrestre lutulentum et impurum vel terrae adustum, illa vel fusca sunt, ut lutum, vel nigra efficiuntur, ut combustum terrestre, sicut apparet in fuligine. Plumbum igitur ad fuscum colorem semper vergit propter terrestre lutulentum non adustum, et stannum minus illo propter minorem lutulentiam. Argentum autem semper nitet albedine propter terrestrem locum et subtilem et bene digestum. Ferrum autem propter terrestre in ipso adustum est fuliginosum et nigrum. Et hac eadem de causa semper contrahit rubiginem : cujus causa non est nisi quia terrestre adustum habet, quia quod est putredo in humidis mollibus, hoc est rubigo in ferro : epotato enim humido, remansit aridum siccum combustum et redit ad cinerem. Signum autem hujus est, quia maxime tunc contrahit rubiginem, cum aliquod adurens projicitur super ipsum, sicut est sal, vel sulphur, vel au-/78b/-ripigmentum, vel aliquid hujusmodi. Sed argentum non vergit ad rubiginem, sed potius in colorem azuri propter multum perspicuum quod est in ipso, quod generat ex eo colorem saphirinum qui est boni azuri. Propter quod Hermes dux et pater alchimiae dicit, quod si laminae argenti liniantur sale ammoniaco et aceto, et suspendantur super alemech quod est genus vasis, quod laminae transeunt in colorem azuri : et tunc si incinerantur laminae cum sulphure, ut fiat pulvis, et rotatur desuper cum aceto et zeruph quod est herba quaedam, fermentabitur simul et complebitur azurium. Sed verum est quod multa adurunt argentum, quae non adurunt aurum : quia terreum suum et humidum suum minus sunt depurata et minus commixta : et ideo quia super argentum bulliens vel calidum valde spargatur sulphur, convertit ipsum in nigredinem, eo quod adurit terrestre quod in ipso est : cum autem coquitur in sale et cartaco, albescit et depuratur profecto : quia talia acuta condemnant terrestre, et combustum separant ab ipso : et tunc residuum magis purum albius efficitur. Color autem citrinus in metallis causatur ex sulphure colorante ipsum : calidum enim decoquens fortiter humidum terrestri admixtum, convertit ipsum ad circulum vel subrubeum colorem, sicut patet in scientia urinarum, et in alchimicis, et in lixivia rubea vel subrubea et cholera crocea : similiter autem mel et fel in quibus egit calor digerens fortem actionem. Si igitur terreum est valde purum, et similiter aqueum, et calor in ipsis non potest ea separare ad combustionem, sed digessit et alteravit colorem eorum in citrinum splendidum : et haec est causa coloris auri : et ideo non aduritur sulphure projecto super ipsum.