Si forte aliquis diceret, quod ab extrinseco est motus corporis coelestis, extrinsecum vocans omne quod de natura mobilis non est : tunc non potest esse nisi altero duorum modorum. Aut enim est ab extrinseco quod secundum formam suam non influit mobili, sicut projiciens lapidem sursum, lapidi non influit formam ejus quod per naturam ascendit : aut est sic quod formam suam influit ei quod movetur, sicut desideratum influit desiderio, cum tamen desideratum secundum se maneat extrinsecum. Si primo modo sit ab extrinseco, sequitur quod motus coeli sit violentus, quod penitus absurdum est. Ex hoc enim sequeretur, quod motus coeli non esset primus mo-/425b/-tuum, et quod non esset causa omnium naturalium. Si vero secundo modo dicatur extrinsecum, tunc sequitur quod illud quod moveret, perceptivum est formae desiderabilis. Non est autem perceptivum secundum quod corpus : corpus enim nihil desiderat, nec desiderabilis aliquam percipit intentionem. Percipit ergo secundum quod est animatum : movens ergo immediatum erit anima : et movens per medium, erit id quod desideratum est : coelum ergo ab anima movetur. Et hanc opinionem Hermes Trismegistus, Socrates, et Plato, et tota secta defendit Stoicorum, et multi Peripateticorum quos nominavimus.