Sicut enim subtiliter dicit HermesTrismegistus in libro quem de Deo deorum ad Eusclepium collegam composuit, homo nexus est Dei et mundi, super mundum per duplicem indagationem existens, physicam scilicet, et doctrinalem : quare utraque virtute rationis humanae perfici-/2b/-tur, et hoc modo mundi gubernator congrue vocatur : subnexus est autem Deo, pulchritudines ejus non immensas mundo, hoc est, continuo et tempore, accipiens per similitudinem divinam, quas in eo est per lumen simplicis intellectus, quod a Deo deorum participat. Haec autem speculatio est rerum altissimarum divinarum quae sunt esse simplicis differentiae et passiones, praeter conceptionem cum continuo et tempore nihil accipientes principiorum essendi ab eis, eo quod illis priora sunt et causae esse eorum : et ideo ista stabiliunt in esse omnia continua et omnia temporalia. Quod esse stabile et fundatum supponitur, et non quaeritur in eis in scientiis doctrinalibus et physicis partes entis continui vel mobilis considerantibus. Sicut enim causa tertia in ordine fundatur in secundaria, et secundaria in primaria, et primaria non fundatur in aliquo, sed est fundamentum omnium consequentium : ita naturalia et doctrinalia fundantur in divinis, et divina non fundantur, sed fundant tam mathematica quam physica.