Ut autem in nullo videamur deesse, id quod per rationem verificatum est volumus etiam testificari per sensum : de dictis enim testatur ratio visui, et visus rationi : et hoc videmus per omnes homines qui cognoverunt deos, primam videlicet causam, et alias substantias separatas intellectuales, conveniunt in judicio hoc : quia dicunt quod coelum est locus talium substantiarum, quas illi spiritus separatos dicebant esse : hoc enim tam Graeci Philosophi dixerunt, sicut Plato et sui sequaces, quam etiam alii ex gentibus Chaldaeorum et Aegyptiorum, quorum primus fuit Hermes Trismegistus qui omnem Deum in coelum sicut in locum sibi convenientem reducit, sive sit sumptus ex hominibus, sive sit coelestis omnino. Ostenditur autem etiam hoc in libris de natura deorum quod diversi Philosophi scripserunt : et ideo a nobis veritas tunc de his tradetur, quando agemus de Deorum Natura.