Talis autem vita quae secundum operationes speculationis est, melior est quam vita hominis. Hominis autem dico vitam quae secundum hominis est operationes. Homo enim duo homines est secundum intellectum, scilicet secundum quem Deo connexus est (ut dicit Hermes Trismegistus) nihil brutale habens in seipso : et secundum rationem inquisitam, secundum quam tempori et continuo conjunctus est, secundum quam quidem etiam homo est excellens bestias. Secundum autem eamdem nihil nisi humanum habet. Vivere igitur secundum intellectum speculativum supra homines est. Secundum enim illum intellectum non vivit secundum quod homo est, sed vivit secundum quod aliquid divinum in ipso est. Et quanto differt tale vivere a vivere compositi quod continuo et tempori commixtum est, tanto differt etiam operatio quae secundum sapientiam et intellectum est, a vivere illo quod secundum aliam virtutem est. Haec autem virtus est prudentia in ratione electa consistens, et circa particularia negotians.