Hic autem hoc notandum, quod cuicumque superiorum intellectuum intellectus applicatur humanus, qui est una de formis mundi, a lumine istius influunt in ipsum formae et species sui ordinis : et ideo quaedam notitia illius ordinis efficitur in ipso per analogiam cujus potest illa recipere. Et quia omne quod fit in aliquo, fit in eo secundum potestatem suscipientis ipsum : et ideo tales intellectus denuntiant subtilius de ordine illo, vel ut semper, vel ut frequenter, ita quod a quibusdam prophetizare putantur. Qui autem simplici primo et divino intellectui conjunctus est, divinus est et optimus in scientiis et virtutibus, ita quod sicut dixit Homerus, "non videbitur viri mortalis filius esse, sed Dei." Et ideo dicit Hermes Trismegistus in libro de Natura Dei deorum, quod "homo nexus est Dei et mundi :" quia per hujusmodi intellectum conjungitur Deo, et stramentum hujus intellectus sunt alii intellectus de quibus diximus, qui quidem in quinque sunt per modos applicationum et assimilationum diversarum, et intellectus adepti modos, et ejus qui est in effectu : sed tamen in genere sunt quinque, possibilis videlicet, et formalis et principiorum, et ille qui in effectu, et adeptus, et assimilativus et divinus. His ergo intelligibilibus et intellectibus, ut breviter dicatur, perficitur anima. De omnibus autem his subtilius determinatur in philosophia prima.