Propter quod etiam Aristoteles, Peripateticorum princeps, in quinto Metaphysicae, dicit omnium liquabilium materiam esse unam quae est aqua. Scimus ex his quae in Meteoris probata sunt, aqueum humidum esse de facili evaporativum. Indicant etiam experimenta alchimica, quoniam si aqua vel ea quae simpliciter aqueam habent humiditatem, sive naturalem et propriam, sive alienam et infusam, in alembico supposito lento igne vaporant per modicum ignem et operationem, et distillat ex eis aqua, et arida ipsa remanent. Metallica autem videmus omnia suas etiam in magnis ignibus retinere humiditates. Oportet igitur humiditates materiales metallorum non esse simpliciter aquae, sed aliquid passae ab elementis aliis. Si autem consideremus eas humiditates quae difficile separantur ab his quibus sunt naturales, non invenimus aliquas nisi unctuosas et viscosas : quia sicut in Meteoris determinatum est, harum partes connectuntur sicut catenae, et una earum de facili evelli non potest : cum ergo etiam magna adustione de metallis humiditates eorum non evellantur ex eis, oportet ipsas esse unctuosas. Signum autem hujus est omnem radicalem humiditatem in qua calor naturalis animalium calescit, esse unctuosam quod procul dubio sapiens non provideret natura, nisi quia difficulter separabilis est, et difficulter siccabilis : natura enim desiderat permanere in esse diu et in individuo, et perpetuo in specie : et ideo in alimentum caloris vitalis hujusmodi ordinavit humidum. Cum igitur similiter in calore liquante metalla hujusmodi inseparabile videatur humidum, erit absque dubio humidum illud quod est metallorum materia, unctuosum. Sed adhuc videmus unctuosum in oleo et in omni pingui esse de facili inflammabile et adustivum eorum quibus cognatum est. Et videmus quod ignis non recedit ab ipsis donec consumantur, sicut videmus in oleo lampadis et in humido radicali ethicorum : nihil tamen omnino tale videmus /61b/in humido metallorum : videbitur igitur alicui non esse forte humidum unctuosum materia metallorum. Nos autem ad omnia hujusmodi objecta excusamur per hoc quod diximus in quarto Meteororum nostrorum, quoniam videlicet duplex est unctuositas in multis rebus : quarum una est quasi extrinseca, subtilis valde, nihil faetulentum vel cremabile habens admixtum : et haec non est inflammabilis, et intrinseca rei retenta in radicibus rei, ne per ignem possit evelli et epotari : et nos dedimus de hoc exemplum in liquore, qui eliquatur ex vino, in quo una est unctuositas supernatans inflammabilis, et facile astringibilis et quasi accidentalis. Altera commixta toti substantiae liquoris ipsius, non separabilis ex ipsa substantia liquoris, nisi per defectionem substantiae : et haec non est cremabilis. Idem etiam est in omnibus quae profert natura. Signum autem hujus est, quod videmus in arte alchimiae fieri, quae inter omnes artes maxime naturam imitatur : haec enim cum vidit nullo modo meliori fieri citrinum elisir quam per sulphur, in sulphure autem vidit unctuositatem ustivam vehementer, ita ut omnia metalla adurat, et adurendo denigret super quae liquefacta projicitur, praecipit lavari acutis loturis et decoqui sulphur, ita diu donec ab ipso decocto aqua non citrina egrediatur, et sublimari loturas has, donec tota unctuositas ab eo cremabilis egrediatur, eo quod tunc tantum subtile unctuosum manet quod sustinet ignem et non crematur ab igne. Oportet igitur simile unctuosum humidum abundare in metallorum materiis, quae a natura producuntur : et hoc esse causam ductibilitatis et liquabilitatis eorum : et hoc expresse dicunt auctores, Avicenna et Hermes et multi alii peritissimi in naturis metallorum.