Eas autem quae divinis appropriantur habitationes, et principalissima Antiquorum convivia, quae in festis Deorum fiebant : congruit locum idoneum habere : et eumdem quemcumque non sacrorum lex determinavit, ad loci scilicet puritatem et munditiam. Hanc legem ponit Vitruvius, quod scilicet Veneri non in civitate aedificetur, sed extra in locis floridis, ne si intus essent matronae videntes lascivias sacrorum Veneris, dissolverentur in lasciviam. Marti autem extra civitatem aedificabatur in locis lapidosis et asperis : Saturno vero in locis silvosis, in lucis scilicet. Et hoc est quod etiam dicit hic : Seorsum, vel aliquod oraculum, id est, templum : in apparitionibus enim oracula dii praestabant aliud. Et dat exemplum, ibi, Apollinis scilicet qui Deus erat sapientiae, cui septem sapientes primi consecrati sunt, Bias scilicet, et Thales Milesius et alii quinque. Et quare dixerit oraculum, subdit, responsivum, id est, in quibus Dii respondebant sacerdotibus per oracula : sicut enim docet Hermes Aegyptius, quem Beatus Augustinus inducit in libro de Civitate Dei, et vocat eum cognomento Trismegistus, error illius temporis tantum invaluit, quod daemones quos vocabant intellectus, carminibus quibusdam applicabant imaginibus /699a/idolorum, et dabant responsa. Qualiter ergo talia sunt ponenda, determinat subdens, ibi, Erit autem utique talis locus, qui apparentiam habet ad virtutis positionem sufficienter, id est, qui exteriori pulchritudine congruit pulchritudini virtutis quae est in cultu. Et hoc determinat ulterius subdens : Et ad vicinas partes civitatis eminenter, supple, se habet. Et hoc dicit Vitruvius propter Jovis sacra, quae in collibus et montibus colebantur, quem etiam dixerunt Jovem, id est, viventem patrem, quia propitius esset hominibus et rex Deorum.