AD PRIMAS ergo auctoritates Jeremiae, Psalmistae et Isaiae dicendum, quod mendacium dicitur idolum : quia sicut mendacium figmentum veritatis est, cum tamen a veritate deficiat, sic idolum figmentum est numinis, cum tamen nihil de veritate numinis habeat : propter quod /228b/etiam fictus deus dicitur, qui nec natura, nec participatione Deus est : quia licet in idolo materiam Deus creaverit et aliquid sit, tamen numen quod dicitur ei praesidere, nihil est nisi in figmento hominis, et nihil est in rebus mundi quas Deus creavit : a praesidentia tamen illius numinis sic ficti vocatur idolum Deus. Unde, I ad Corinth. viii, 4 : Scimus quia nihil est idolum in mundo. Ponit tamen Hermes Trismegistus in libro quem de causis fecit, super omnem scientiam, scientiam esse idololatriae, qua docetur, qua arte animae daemonum de inferno evocentur et praesideant imaginibus et dent responsa in illis. Quod si verum est secundum quosdam, et docetur in illa parte astronomiae quae est de imaginibus, ut est de capite Saturni, et de aliis : tamen non est verum, quod daemon praesidens aliquid numinis habeat. Nec dicuntur animae daemonium, nisi intransitive, hoc est, daemones qui dicuntur animae. Sicut etiam in vitis Sanctorum legitur, quod idola dabant responsa per daemones. Unde idolum falsus Deus dicitur. Sic etiam figmentum falsum quoddam dicitur, ut in praehabitis dictum est. Sicut pictura dicitur falsus homo : quia fictus homo, qui licet nomen hominis habeat, nihil tamen habet de hominis ratione : propter quod aequivoce dicitur homo, ut dicit Aristoteles in Praedicamentis.