Similiter etiam est de adepto intellectu. Hic enim adeptus non dicitur nisi per hoc quod per studium et abstractionem ab inferiori natura cui conjungitur, in plena potestate est a facultate intelligentis, ut quod vult et non vult, intelligat, et operetur per ipsum : nisi enim sit adeptus quis secundum intellectum pro-/509b/-prium, semper habet impeditam operationem. Propter quod Aristoteles dicit, quod talis intellectus adeptus aequaliter inest omnibus. Non enim aequaliter in hominibus est separatus ab inferioribus naturae passionibus, nec aequaliter in actu constitutus est perfectione intelligibilium secundum actum intellectus agentis agentium in ipsum, et perficientium ipsum in actu, de potentia de qua reducitur. Propter quod etiam a quibusdam Philosophis hic intellectus appellatur acquisitus vel possessus. Acquisitus quidem quia per studium acquiritur vel virtutis vel scientiae. Virtutem autem dico omne quod potentiam intellectualem perficit ad agendum, sicut aliam virtutem dicimus esse textoris, et aliam tectonici. Scientiam autem dico omne quod perficit ad speculandum non impedite. Possessus autem dicitur, ut dicit Hermes Trismegistus, quia est sessio posterioris partis intellectus agentis in anima. Anterius enim agentis est lux quae in ipso agente est. Lumen autem quod ab ipso agente procedit, et in intelligibilibus diffunditur ad hoc quod intelligibilia sint, est posterius agente in quo sedet anima : propter quod talis intellectus vocatur possessus, lumine scilicet agentis acquisitus : in quo etiam ipse agens possessus est. Et ex hoc est quod quidam opinati sunt, quod agens intellectus habitus est, licet decepti sint. Quamvis enim lumen agentis receptum in rebus causatis habitus sit, tamen intellectus per seipsum agens substantia intellectualis est.