Adhuc autem videtur, quod cum id quod est in potentia cognoscens, nihil penitus cognoscat, quod intellectus, nisi in effectu efficiatur, nihil penitus cognoscat : et ex hoc sequitur, quod nihil penitus scit qui philosophiae non studet : nec enim scit se, nec aliquid aliud a se : sicut oculus in potentia existens, nihil penitus videt, quando per nihil visibilium sit in effectu : est enim in corpore visus, sicut in anima est intellectus. Si enim oculus per nullum visibilium sit in effectu, neque videt se, neque aliud, neque videt se non videre : quia impossibile est videre se non videre, sicut impossibile est videre nihil : ita etiam quamdiu intellectus in potentia est, et nullo modo in effectu, impossibile est scire aliud a se, vel seipsum, vel etiam scire se nescire : si vere et secundum /513b/propriam rationem scire secundum intellectum accipiatur. Et ideo antiquissimos idiotas Hermes increpans, dixit "tales nulli humanorum in vita operam dedisse, sed more porcorum vitam expendisse."