Anima igitur humana concipiendo lumen cui applicatur intellectus agens in ipsa illustratus, applicatur lumen intelligentiarum, et amplius clarescit in illo : et sicut dicit Alfarabius, in ipso efficitur sicut stellae coeli, et intellectus huic lumini beate et pure permixtus, peritissimus efficitur astrorum, et prognosticationum quae sunt in astris. Et ideo dicit Ptolemaeus, quod "scientia astrorum facit hominem pulchritudinem coelestem amare." In illo autem lumine confortatus consurgit intellectus in lumen divinum, quod nomen non habet et inenarrabile est : quia proprio nomine non innotescit : sed ut recipitur, innotescit : et primum in quo recipitur, est intelligentia quae est primum causatum : et cum enarratur, nomine illius enarratur et non nomine proprio, sed nomine sui causati. Et ideo dixit Hermes "Deum deorum non proprie percipi nomine proprio, sed vix mente attingitur ab his qui a corpore per longum studium separantur :" jungitur igitur ultimo et lumini suo, et mixtus illi lumini aliquid participat divinitatis. Propter quod dicit Avicenna, quod aliquando illi lumini vere permixtus intellectus futura praeordinat et praedicit, et quasi Deus quidem esse perhibetur. Iste igitur est intellectus assimilativus.