Secundario autem et ille felix est, qui secundum aliam virtutem quae rationis inquisitivae ultimum est, habet perfectas operationes. Haec autem virtus moralis est, sicut in primo hujus scientiae libro determinatum est : secundum hanc enim sunt operationes humanae. Quaecumque enim ad invicem agimus in commutationibus et necessitatibus et omnimodis actionibus communitatum, justa sunt, vel fortiora, vel temperata. His enim in passionibus communioris audaciae, concupiscentiae, cupiditatis, et omnibus aliis passionibus operantes conservamus quod decet unicuique cum quo convivimus. Omnia autem haec humana esse videntur, expressa in tantum quod quaedam horum ab ipsa corporis complexione accidere videntur. Quidam enim mansueti, quidam enim fortes, alii autem temperati, nonnulli justi, multi et verecundi ab ipsa corporis videntur esse natura : quae omnia ostendunt, quod moris virtus circa passiones est et humana, et his appropriatur. Similiter autem et prudentia, quae quamvis intellectualis virtus sit, non tamen est intellectus virtus secundum scientificum ipsius, sed potius secundum opinativum quod est in ipso. Propter quod morali virtuti conjugata est, et moralis virtus conjugata est prudentiae, sicut /629a/in sexto hujus scientiae libro ostensum est. Principia enim quibus electionem rectificat prudentia, omnia secundum morales virtutes accepta sunt. Dictum enim est in praecedentibus, quod moralis virtus finem ostendit. Principia autem prima finales causae sunt. Omnis enim apparitio finis, ut dicit Socrates, ex habitu est qui in modum naturae tendendo in proprium finem demonstrat. Rectum autem quod est in moralibus virtutibus in recta electione contendentium ad finem a prudentia est. Et sicut ea quae sunt ad finem, ita prudentia conjugata est moralibus, et morales conjugatae sunt prudentiae. Haec autem omnia in sexto perfecte ostensa sunt. Morales autem virtutes, quibus copulata est prudentia, omnes circa passiones sunt. Passiones autem compositi sunt. Compositi autem virtutes humanae sunt. Vita ergo quae secundum has virtutes est, et felicitas quae secundum has virtutes perfecta operatio est, humana quaedam sunt. Vita autem et operatio intellectus speculativi a passionibus et composito separata est. Nec convenit homini, ut dicit Hermes Trismegistus, nisi secundum maximam aversionem intellectus a corpore. Talis igitur operatio et felicitas, non humana, sed divina est. Tantum enim de ista felicitate secundum istius scientiae proprietatem dici potest. Certitudinaliter enim determinare de ipsa, majoris et altioris scientiae est, quam sit ista quae nunc nobis in proposito est.