Et subdit de eo, quod accipitur iuxta aurum : et lapis solutus calore in aes vertitur ; lapis dicitur, ut dicit Hermes, omne, quod non evaporat in igne, eo quod sola coagulatione, quae generatio lapidis est, generatur, et est regulariter verum, ut in IV. Meteororum dicitur, quod omne, quod coagulatur ex humido frigido, solvitur calido sicco, sicut argentum, aurum ferrum, aes et omnia metalla, quae in profundo terrae generantur. In prima enim generatione in lapide immixtum est aes, et igne solvente liquescit et depuratur. Dt XXXIII, (25) : "Ferrum et aes /309/calceamentum eius," hoc est, in tanta abundantia habebit, quod sint ad calculationem ; nemo enim calceamenta de aere facit, et intendit, quod in occultissimis et in imis terrae hoc non format, nisi sapientia divina. Beatus Gregorius dicit, quod argentum eloquentiae venas accipit a sacra scriptura, ut sc. eloquentia nullum modum ponat, quem sacra scriptura non posuit. Eadem scriptura locus est, in quo conflatur aurum sapientiae. Non enim licet nobis sapere, nisi quod scriptura praedeterminavit. I. ad Cor II, (13) : "Loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes." Per ferrum autem, quod domat cetera metalla, intelligitur scientia argumentandi, confringens haereses, quae iterum non habetur nisi per sapientiam divinam. Sap VIII, (8) : "Scit versutias sermonum et dissolutiones argumentorum." Per aes vero, quod sonorum est, ut dicit Philosophus, profecto, quoniam aere plenum est, ipsa sacra scriptura intelligitur, sonora et spiritu plena. Ez I, (7) : "Scintillae quasi aeris aspectus candentis." Litteraliter autem intelligit, quod etiam in infimis terrae vestigia sapientiae Dei ostenduntur. In epistola ad Rom I, (20) : "Invisibilia Dei per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur ; sempiterna quoque virtus eius et divinitas."