LIPPARES dicitur esse lapis qui frequentius in Lybia invenitur. Fertur autem lapidis virtus esse mirabilis : omnis enim bestia a venatoribus et canibus infestata currit ad eum, et ipsum intuetur quasi patronum. Et, ut aiunt, canes et venatores noscere non possunt bestiam quamdiu lapidem habent praesentem : quod si verum est, mirabile est valde, et absque dubio coelesti virtuti deputandum : quas Hermes mirabiles esse dicit in lapidibus et etiam in plantis : per quas etiam naturaliter fieri posset quidquid fit scientis magicis, si virtutes illae bene cognoscerentur.