Et causa primi quidem, quia non sunt habentia aliquem humorem calidum aqueum, vel valde paucum acutum, qui corrumpat terreum qui est in ipsis, et convertat in rubiginem. Causa autem rubiginis non est nisi terrestre adustum. Causa autem secundi est mollities et humor : quia cum percutitur molle et humidum, cedit in sui empipedum, et ideo non a tota superficie expellit aerem qui est causa sonoritatis, sicut in scientia de Anima ostenditur. Magis lumen stannum quam plumbum habet sonoritatis : et quia hebetem habet sonum, ideo ea quae acute sonant, sicut aes, argentum, et aurum, stannum temperat, et gravat sonos eorum : et ideo admiscetur aeri in infusione campanarum. Quod autem dicit Hermes in alchimicis, quod stannum propter suam nimiam siccitatem corpora quibus admiscetur, frangit et ductilem materiam in eis destruit, intelligitur eo modo quo dictum est ex acuto vapore vel lotura videlicet ipsum exsiccatas habere terrestres partes quae sunt ipso : quia aliter falsum esset, cum videamus ipsum esse mollius multis aliis metallis. Dicunt autem stannum fusum cito putrescere, et plumbum manere, et crescere sub divo, et in terra crescere, et probabile ego judico, quia cum experimentis convenire videtur. Hujus igitur causa est quae in Coelo et mundo assignata est, causa enim corruptionis elementorum est, quod elementa moventur ad se invicem, et cum non fortis est ligatura mixtionis, tunc unumquodque elementorum evadit ab altero. Jam autem dictum est male esse mixtum stannum, et ideo cum igne debilitatur et a loco suae generationis removetur, citius aliis metallis corrumpitur. Plumbum autem grossum est valde in substantia sua, et de roribus et pluviis imbibitis humorem paulatim mineralem facit, et ad se convertit : et ideo per diuturnitatem temporis incrementum capit /88b/aliquando. Invenitur autem stannum duplex, scilicet durius et siccius quod venit de Anglia sive Britannia, et mollius aliquantulum quod in Germaniae partibus abundantius invenitur. Haec igitur de natura stanni a nobis dicta sufficiant.