Ecce de quo est istud mandatum. Dicit autem duo: transitionem dilectionis, et retransitionem. Qui enim amat, reamari petit. Unde Hermes Trimegistus dicere dicitur : "Monas monadem genuit, et in se reflectit ardorem." Proverb. viii, 17 : Ego diligentes me diligo. Sicut enim dicit Dionysius, quod exstasim faciens est divinus amor, hoc est, extra positionem : quia cor amantis ponit extra amantem in amatum, et cor amati per readamationem in amantem primum. Et hoc notat per duo quae dicit : "Ut diligatis invicem." Ad Roman. xiii, 8 : Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Hoc enim debitum solvendo ma-/521b/-gis obligat. Et ideo diligens ab obligatione dilectionis numquam deobligatur. Et ideo omni soluto debito, manet adhuc debitum dilectionis. Unde Paulus Philemoni scribit : Et teipsum mihi debes. Ad Roman. i, 14 et 15 : Sapientibus et insipientibus debitor sum. Ita, quod in me, promptum est vobis, supple, debitum illud semper solvendum.