A Chaldaeis enim et Aegyptiis maxime idololatria inventa est, sicut dicit Hermes Trismegistus, qui necromanticae artis vanitate, nisi sunt animas, seu vitas quasdam daemonum imaginibus includere : et illius videtur dicere rationem hic. Aliquibus enim Chaldaeis haec non honorantibus, eo quod hoc erat contra legem naturalem, cum adhuc Abraham esset inter illos, sicut dicit Philo in suo libro super Genesim."Qui," scilicet scilicet, "cum audierint mutum non posse loqui," et beneficio medicinae non possent subvenire, "offerunt illud ad Bel," hoc est, ad idolum Saturni, eo quod illud quod supremum est, et deorum pater, ut putant, melius posset subvenire. Unde, Luc. XI, 15, etiam Judaei blasphemantes Domino dixerunt : In Beelzebub principe daemoniorum ejicit daemonia.