De modo influxus. Modus autem fluxus et influxus illius ab antiquis Peripateticis valde diversus assignatur. Antiquissimi enim a quibus prima incepit philosophia, Trismegistus, et Apollo, et Hermes Aegyptius, et Asclepius Trismegisti discipulus, modum hujus influxus ponebant in hoc quod primum principium penetrat omnia, et est omne quod est de se esse omnium, ita quod quidquid est in universis praeter ipsum, vel est materia, vel accidens : nec diversificatur in essentia secundum quod est in omnibus, sed in esse secundum quod plus et minus occumbit obumbratione materiae in hoc vel in illo : per hoc enim incipit distare a prima sinceritate et lumine ipsius. Et ideo dicit haec verba Hermes Trismegistus, quod "Deus est omne quod est." Sed dupliciter consideratur, scilicet in seipso, et in secundo deo quem consistuit. In se quidem solus ipse in se est. In secundo autem quem ex se constituit, est in omnibus rebus existens totum esse earum : eo quod omnia ad imaginem suae divinitatis formavit et constituit : propter quod etiam multa deo-/414b/-rum genera facta sunt, ut dicit. Ille autem qui confinxit librum Fontis vitae, convenit cum istis in hoc, quod in penetratione per omnia fluxum etiam ponit. Sed in hoc differt ab eis, quod primum principium non dicit esse aliquid de esse causatorum, sed seipso distinctum ab omnibus. Posteriores autem Philosophi Peripatetici fluxum hunc non ponunt nisi in communicabilitate primi et bonitatem ejus quae fluunt ab ipso.
Et opinio quidem Antiquorum pessimus error est, et destruit omnes gradus entium. Secundum eos enim omne quod est formatur immediate ab ipsa primi essentia, et secundum hoc primum materiae commiscibile est et esse materiale accipiens : quod stare non potest cum his quae de necessitate esse probata sunt. Praeterea si verum est quod dicunt, primum materiale est, et agitur in numeris, et per differentiae et accidentis proprii divisionem : quod valde absurdum est. Prima enim non possunt esse plura, et primum non potest habere comparem vel comparticipem vel contrarium : quae omnia in antehabitis jam a nobis probata sunt.
Adhuc quaecumque forma dat esse materiae, prius fuit in eadem materia in potentia, et per principia illi materiae determinata, ducta est ad actum. Oporteret ergo quod primum principium secundum aliquid sui primo esset in potentia, et per quaedam agentia alia ab ipso reduceretur ad actum. Ex quo sequitur, quod primum principium dependentiam habeat ad materiam ut ad causam, et ad aliquod efficiens et sic primum principium non erit necesse esse omnino et omnimode. Sequitur etiam, quod ipsum non sit primum : quae omnia valde absurda sunt. Propter quod abhorrenda est illa opinio, et priorum philosophantium fuit qui artem syllogisticam non habebant, sed in philosophicis palpabant sicut in tenebris.