Dicit ergo : "O Israel," qui rectissimus es, et vir strenuitate studii videns Dominum, "quam magna est domus Dei !" Domus Dei dicitur ambitus omnium eorum in quibus se demonstrat Deus vel per veritatem, vel per effectum gloriae, vel per effectum gratiae, vel per imaginem, vel per vestigium : in omnibus enim talibus decor divinae contemplationis demonstratur. Psal. XXV, 8 : Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae. I Paralip. XXII, 5 : Domus quam aedificare volo Domino, talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur. "Et ingens locus possessionis ejus." Possessio, ut dicit HermesTrismegistus, est in quo "post sedet id quod superius est :" superius enim in ordine creaturae semper sedet in inferiori, et manifestatur in ipso : et secundum hoc Deus sedet in omnibus, in omnibus enim resultat.