/557a/modum cibi impedit ordo naturae : quia homo debet cibari vegetabilibus et brutis, et non carnibus humanis : et ideo non potest esse cibus ex tali. Sed hoc nihil esse videmus. Dicit enim Aristoteles in VII Ethicorum de feralibus, quod carnibus humanis pascantur, ut Medea quae duos proprios natos una coena incorporavit : et in Threnis Jeremiae, IV, 10 : Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos : facti sunt cibus earum, in contritione filia populi mei. Ergo positio facta videtur possibilis. RESPONSIO. Ad hoc dicendum, quod in veritate, sicut alibi dictum est, duplex est humidum, scilicet radicale, et nutrimentale. Radicale autem est, quod est in substantia seminis quod virtute formativa formatur in organa. Virtus autem formativa est in semine ab anima patris tantum, habens calorem pro instrumento cum triplici calido, scilicet animae, coeli, et ignis : et a calido ignis est dissolvens et distendens, sed a calido coeli in speciem movens et speciem inducens, a calido autem animae movet ad vitam et animam. Similiter est ibi etiam frigidum in triplici virtute : frigidum enim elementi est coagulans, et frigidum coeli terminans ad speciem, et in quantum est instrumentum animae, continet complexionatum vivificabile. Et similiter est de humido et sicco, sicut dicunt Auctores. Hoc autem humidum est nutrimentale superfluum in generante, et radicale sive seminale in generato : et ideo substantiale est generato, et accidentale generanti. Nutrimentale autem humidum est duplex. Unum quod vi naturae trahitur ad nutrimentum humidi seminalis, et hoc inter caetera est magis substantiale post humidum seminale. Aliud autem quod extra acquiritur per cibum, et hoc est ad triplicem usum, scilicet ad nutrimentum quantitatis secundum perfectionem staturae, et ad restaurandum deperditum ut continue-/557b/-tur esse et vita : et tertium quod est accidentale, quod de nimietate nascitur cibi, et vocatur a Philosopho augmentum innaturale, sicut ventrosi efficiuntur illi qui loca digestionis infrigidant vel frigida habent, in his enim calor naturalis est convertens, non consumens : et multa innascitur eis viscositas et pinguedo praeter naturam. Regula igitur est generalis in resurrectione, quod nutrimentum sumptum ex his humidis, in illo resurget, in quo est nobilius animatum ad vitam. Et hoc supposito, dicendum ad primum, quod tot ponit, eo quod modi resolutionum aut sunt naturales, vel per corruptionem violentam in aliud corpus. Si primo modo : tunc aut resolutio est completa, aut incompleta. Si completa, tunc est in elementa. Si incompleta, ita quod adhuc aliquid remanet, aut quantum ad partes subtiles, aut quoad partes grossas. Si primo modo, tunc dupliciter : aut enim est pars magis propinqua spiritualis, aut remota. Et primo modo, halitus : secundo modo aura, quia utraque pars est aerea vaporabilis propter humidum vaporabile exhalans a corpore et exspirans, et crassum magis dicitur halitus, magis autem tenue et aeri appropinquans dicitur aura. Si autem quoad partes grossas, aut hoc est desiccatione humidi continuantis, aut exsiccatione humidi extrahentis humidum. Et primo modo est pulvis, secundo modo cinis. Si autem est per corruptionem violentam, quae est incorporatio hominis in aliud corpus hominis : aut hoc est quantum ad vegetabile, aut quantum ad sensibile. Si primo modo, est id quod transit in substantiam aliorum corporum sicut vegetabilium, sicut dicit poeta Luxuriat Phrygio sanguine pinguis humus. Et rosae plantatae in terra sanguine hominis fimata, citius proferunt rosas, ut dicit Hermes in Alchimia.