Haec tamen, de qua diximus, maturitas, quae variat saporem, acceleratur in terris temperatis, ita quod aliquando praevenit dies vernales aut aestivas, praecipue in locis, quae non sunt majoris latitudinis ab aequinoctiali, quam est quartum clima. Cum enim calor aëris loci fuerit prope temperantiam, quamvis non omnino adhuc accesserit ad calorem vernum vel aestivum, et cum fuerit humor attractus in arborem, et quando fuerit aura suavis et tranquilla et non pruinosa et frigidarum tempestatum, non indiget fructus in maturitate sua majori calore vernali vel aestivo ad digestionem sui ; et tunc festinat maturatio, et praevenit dies vernos et aestivos. Et hac arte utuntur illi, qui, ligando ramos rosarum, retinent in eis succum fere digestum, et post aestatem diebus temperatis et claris solvunt ; et tunc ad solem temperatum egrediuntur. Dixit autem Hermes, quod, si plantae, sicut rosae, in terra fimata et humectata sanguine hominis plantentur, et retentus fuerit in eis succus praedicto modo, quod egreditur ad lentum ignem in hieme. Hoc non probatum est a nobis per experimentum ; primum autem est expertum.