/87b/CAPUT IV. De natura et proprietate stanni. De STANNO autem fere sicut de plumbo determinandum est : hoc enim valde vicinas habet species metallorum et parum ad se invicem differentes, nisi quod stannum albius est et purius. Hujus autem causa nulla potest esse, nisi quam ante nos assignaverunt Philosophi, quod suum argentum mundius est quam plumbi, et forte de sulphure habet parum, potius virtute sulphuris et vapore excoctum in metalli speciem, quam multae substantiae sulphuris ad mixtionem. Balbutientem habet valde compositionem : et hujus causa potest esse mortificatio argenti vivi ex aliquo vapore dissolutivo vel alia lotura aquae acutae, quae disjungit partem ejus. Dico aut vapores, non autem aquam per quam transierit argentum vivum postquam argenti vivi acceperit speciem, sed potius quae intrant in ipsam substantiam argenti vivi : tale enim aqueum jam in se factum est et parum viscosum, et facit rigescere partes terreas sibi admixtas et non bene misceri et continuari : rigidum enim et induratum in superficie non bene miscetur alii, et non bene continuabile propinquo sibi conjuncto. Haec igitur causa existimanda est esse suae balbutientis mixtionis. Cum autem in se balbutiat, omnia metalla quibus admiscetur, balbutire facit, et aufert ab eis ductibilitatem, ut dicit Hermes : et cum in seipso producitur, cito scinditur et de facili.