Cum autem sulphur aduritur et algetur, rubescit : cujus signum est, quod facientes minimum, faciunt ipsum de sublimato ex sulphure et argento vivo : obscurus autem est color propter lutulentiam plumbi : quando autem fortior fit ignis, lutulentia prima /87a/consumitur, et clarescit color : et cum sulphur magis exuritur quam argentum vivum in igne diuturniori, remittitur rubedo quae est ex sulphure terrestri combusto, et temperatur albedine argenti vivi manentis, et tunc resultat color citrinus, qui est sicut album quod penetrat in rubeum et est temperans ruborem ipsius. Sicut tamen credit Hermes, si ignis fortior his omnibus adhibeatur, et assentur ista in igne fortiter, tota substantia sulphuris assumitur, et vis aceti destruitur per evaporationem, et tunc ex pulveribus dictis substantia plumbi sicut prius revertetur, non tamen ejusdem ponderis, neque ejusdem puritatis, neque ejusdem quantitatis, cujus prius fuit. Non est autem praetereundum, quod sicut diximus, plumbum habet multam aquositatem et parvam mixturam : et ideo depurando metalla alia protegit ea ab igne, sicut argentum et aurum proteguntur plumbo quando depurantur : et ideo dixerunt quidam imperiti de plumbo, quod habet congregare homogenia et separare heterogenia. Et erroris eorum causa est, quia colliquatum plumbum cum argento vel auro, recurrit argentum simul ad unum locum, et lapilli simul ad alium si qui insunt, et plumbum simul ad unum. Errant autem hi : ista enim congregatio et segregatio non sunt ex plumbo, sed calore ignis, sicut ostendimus in quarto Meteororum. Nec plumbum purificat argentum per se, sed per accidens, calor enim ignis purificat per se congregando purum cum puro, et segregando impurum, sicut dictum est. Sed cum argentum sit humidum et ignis siccus, refugeret calor ignis ab argento, nisi per aliquod uniretur eidem, et hoc est plumbum quod calefactum in suo humido quasi elixando digerit et depurat argentum. Multum autem pondus plumbi est ex lutea substantia ipsius, et humida, cujus partes sunt multum propinquae, licet sint molles, eo quod indigestionem passae, sunt ex molinsi, sicut superius determinatum est.